BARONES

BARONES
I.
BARONES
Eleemosynarii, apud Stanfordium et in Iure Anglicano dicuntur Archiepiscopi, Episcopi, Abbates et Priores, qui praedia sua Ecclesiae a Rege tenent per Baroniam. Baronias enim suas ex Eleemosyna Regum perhibentur accepisse, licet ipsa praedia aliorum munificentiâ fuerint consequuti.
II.
BARONES
qui socham et sacham habent, in LL. Henrici I. c. 10. i. e. qui habent Curiam de suis hominibus, ut est in LL. Eduardi Confess. c. 35. seu omnimodam iustitiam et iurisdictionem, altam, mediam et inferiorem super vassallis suis. Vide infra, ubi de Curia Baronum.
III.
BARONES
non modo Persii et lsidoriaevô, sed etiam longe postea, ministri appellati sunt: Unde traducta vox ad viros Magnates, qui Principibus obsequia et ministeria sua praestabant, ex officii ratione, seu ex beneficiis ac feudis, quae ad eiusmodi obsequia impendenda iis indidem conferri solebant. Quin etiam iam inde ab ipso Augustini aevo, sic dicti videntur Viri Nobiles, Principum obsequiis et servitio addicti, vel certe viri militares, et qui primas in aulis Regum tenebant. Vide eum Serm. 48 ad Fratres in Eremo, et 68, ad eosd. Quemadmodum autem famulos, Homines vulgo etiam appellabant, ita Franci, ac coeteri Boreales populia, postquam Galliam Italiamque invasêre, Barones quosvis viros appellârunt, vide LL. Salicam, Ripuariam, Alemann. Longobard. passim: retinentque etiamnum Hispani vocem Varones, quosvis viros hominesque eâ designantes. Atque inde forsitan vox Baro, pro marito, apud Gallos, quem Homme vulgo vocant, etc. Cum itaque Barones aeque dicerentur et famuli et mariti, quod utrosque Homines olim apellarent: factum inde, ut et vassallos, qui nullo intermediô sibi obnoxii erant, Barones vocarent Reges ipsi ac Principes; Nam et ipsi vassalli Homines perinde passim dicuntur, utpote peculiari Principum obsequio addicti, ex beneficiorum et feudorum ratione, quae ad id ab iis conferebantur, ut servitia sua impenderent, non modo in rebus militaribus, sed etiam civilibus, Placitis nimirum aliisque. Inde igitur Barones dicti vassalli, qui tenent terras suas im mediate de Rege, per servitium Militare et alia feudorum consueta servitia: quô significatu vocem hanc usurpatam passim constat, vide Statuta Roberti III. Scotiae Regis c. 1. §. 6. Matth. Paris. A. C. 1110. Matth. Westmonasteriensem A. C. 1244. p. 317. Bessium in Comitibus Pictav. Constitutiones Siculas l. 1. tit. 44. Alios, Carolo du Fresne in Glossar. laudatos, ut et infra Leudi. Cum vero Nobiles, qui servitio Regum adscripti sunt, coeteris nobilibus praemineant: hinc Barones porro dici coeperunt Proceres ac Magnates, vide Capitularia Caroli C. tit. 15. et Hincmarum Ep. 1. c. 6. ubi Barones et Primores iidem sunt. Quomodo Farones Burgundiae non unô locô Fredegarius appellat, Regni istius Proceres, siquidem iidem cum Baronibus sunt, quod Eruditi censent. Galli Bers vulgo tales vocant; eos vero, qui et vassallorum numerô, et natalium praerogativa, et praediis ac possessionibus, alios praecellebant, Hauts Bers, ut est apud Villharduinum num. 23. 51. i. e. altos et maioris dignitatis Barones. De cuiusmodi supremis Baronibus, sed iis duntaxat, qui nullâ Ducis aut Comitis dignitate gaudebant, ita Christina Pisana lib. Gall. cui tit. Thesaurus Civitatis Feminarum Part. 2. c. 9. Primo, inquit, disseremus de dictis Baronissis, quarum sunt in Francia, Britannia alibique complures, quae dignitate et potentiâ multum Comites anteeant quamvis Baronis nomen aliquanto inferius sit. Magna namque Baronum nonnullorum potentia est, ob terras et dominia, et stirpis splen dorem: quô fit, ut uxores earum magni omnino aestimentur. Cuiusmodi Codiciacensis in Gallia Dominus fuit, aliique aliquot Barones maiores, quorum iura et privilegia ferme eadem erant, duae Parium Franciae et Comitum. Vide infra in voce Barones Maiores. Alias acceptiones vocis huius, ut et Baronum iura varia, lubens praetereo, ut de quibus quaedam iam in voce Baro praedicta sunt. Plura qui volet, adeat prae aliis
Car. du Fresne
Glossar. e quo varias Baronum species hîc paucis subnectere insuper visum est.
Variae Baronum, apud Scriptores, species.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • BARONES Alemanniae — vol simpliciter Barones vel Semper Barones dicuntur, ut Barones Limpurgici: qui a nullo horum feudum habent, sed alii ab ipso; adeoque liberi sunt, ut nulli alii fidelitatis iuramentô astringantur, vide Petrum de Andlo de Imp. Germ. l. 2. c. 12 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Terrarii — apud Wilhelmum de Podio Laurentii c. 43. dicuntur omnes ii, qui, terris et praediis divites, complura possident praedia. Terrarum domini in Synod. Colon. A. C. 1300. c. 11. Gallis grands Terriers. Vincentius Belvas. l. 32. c. 89. Rex autem de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Majores in Francia aliqui dicuntur — quorum iura et privilegia ferme eadem, quae Parium Franciae et Comitum: ut Domini de Narbona, de Belloioco et de Coucy; item Barones Soliacensis et Gredonensis, in Statuto Philippi Regis A. C. 1275. et in Charta, quae describitur in Probat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Angliae — vide Baro …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Aragoniae — iidem sunt, qui Rici homines, qui scil. pluralitate vassallorum decorantur, ut ait Vitalis Episcopus Osc. cum quibus in exercitum pergunt., quoties a Rege evocantur. Exstat Charta Caroli Pulchri Franciae et Navarrae Regis, quâ Alfonsum de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Castellenses — qui castella possident, apud Radulfum de Diceto, A. C. 1040 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Civitatis Londinens — BARONES Civitatis Londinens. primarii istius civitatis incolae dicuntur, Matthaeo Paris, et Matthaeo Westmonast. A. C. 1253. Quorum hoc privilegium erat, ut extra civitatem de nulla re responderent, praeterquam de tenuris et contractibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Comitatus — apud Anglos, dicuntur maiores Vassalli, in singulis Comitatibus degentes, qui terras suas nude et libere, de Rege tenent, et Comitum iudiciis ac comitiis intersunt cumque iis ius dicunt. Unde non minus ad eos, quam ad Iustitiarios ac Vicecomites …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Parlamentarii — in Anglia et Scotia, qui vulgo Lords of Parlement vocantur, ii sunt, qui a Rege proximi et dignitate et vassallorum numerô reliquos antecedunt, atque hôc nomine ad Parlamentum sive Consilium publicum, diplomatibus Regiis evocantur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARONES Quinque Portuum — seu de Quinque Portubus in Anglia dicuntur, qui degunt in quinque praecipuis Angliae portubus, vicinae Galliae obiectis, Hasting, Dvoer, Hih, Rummen et Sanduic, villisque aliis ad eosdem pertinentibus; Rve praesertim et Winchelsey. Hi propter… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”